

Epistola I ad Corinthos*
Caput 1: Versus 27
Sed quae stulta.Ecce contra ordinationem Dei faciunt aperte, quia sapientiam saeculi jactant, cum Deus humilitatem proponat. Venit enim humilis Deus quaerens humiles, non altos. Qui etsi primum elegerit pauperes, indoctos, infirmos, non tamen relinquit sapientes, divites, nobiles, sed si eos primos eligeret, merito talium rerum sibi viderentur eligi; et ita in eis esset superbia qua homo cecidit. Nisi fideliter praecederet piscator, non humilis sequeretur orator. Unde Nathanael doctus, in apostolum non est electus.